Amor tenet omnia [87] lyrics
Amor tenet omnia [87] lyrics
Amor tenet omnia,
mutat cordis intima,
querit Amor devia.
Amor melle dulcior,
felle fit amarior.
Amor cecus, † caret pudicitia;
frigidus et calidus
et tepidus,
Amor audax, pavidus,
est fidus atque perfidus.
Tempus est idoneum,
querat Amor socium:
nunc garritus avium.
Amor regit iuvenes,
Amor capit virgines.
ve senectus! tibi sunt incommoda.
va t'an oy! iuvencula
Theoclea
tenet me gratissima;
tu pestis, dico, pessima.
† Frigidus et calidus
numquam tibi socius!
dormit dolens sepius
in natura frigidus;
nichil tibi vilius.
Venus tenet iuvenes in gaudio;
sana sic coniunctio,
quam diligo,
tuo fit imperio.
quid melius sit, nescio.
Amor volat undique;
captus est libidine.
iuvenes iuvencule
que secuntur merito,
si que sine socio.
illa vero caret omni gloria;
tenet noctis infima
sub intima
cardinis custodia.
sic fit res amarissima.
Amor simplex, callidus;
rufus Amor, pallidus;
truculens in omnibus,
Amor est placabilis,
constans et instabilis.
Amor artis regitur imperio.
ludit Amor lectulo
iam clanculo
noctis in silentio:
fit captus Amor laqueo.
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria