C'est d'la faute à tes yeux [Latin translation]
C'est d'la faute à tes yeux [Latin translation]
Tantum amorem in virum habebam
quanto ipse in me carebat.
Res inanis est vita, in summa.
Eum occidi detrimento meo.
Haec omnia oculorum eius culpa fiunt;
matutini teporis 1 culpa fiunt
corporisque eius iuxta meum iacentis.
Haec omnia bonae tempestatis culpa fiunt,
amorisque culpa.
Caelus serenus nimis erat.
Causidicus qui causam meam defendit
amorum nostrorum narrationem recitavit,
atque ut me innocentem demonstraret
meliores dierum nostrorum turpavit.
Haec omnia oculorum tuorum culpa fiunt;
matutini teporis culpa fiunt
corporisque tui iuxta meum iacentis.
Haec omnia bonae tempestatis culpa fiunt,
amorisque culpa.
Caelus meus serenus nimis erat.
Facies dura iudici erat,
oculi eius ad infinitum adspiciebant.
Gravi voce atque sine iracundia
ad carcerem me damnavit.
Haec omnia oculorum meorum culpa fiunt;
in tuis viderunt
maestitiam meam saltare.
Haec omnia bonae tempestatis culpa fiunt,
amoremque meum vidi
super caelum serenum meum flere.
1. Cave: non "temporis" dici.
- Artist:Édith Piaf