C'est si bon [Latin translation]
C'est si bon [Latin translation]
Utrum sit quaedam flavioribus capellisnescio.
Pulchrior vero nulla mihi est.
Re vera, gaudium est orbi universo
ad vitam redeo ut primum eam aspicio.
Atque A clamo,
atque O clamo.
Quam bonum est
quovis abscedere
nexis brachiis
dum cantus canuntur.
Quam bonum est
verba dulcia invicem dicere,
nugas inanes
quae multa tacite vehunt.
Facies nostras hilaras cum vident,
per vias praetereuntes nobis invident.
Quam bonum est
in oculis eius observare
spem miram
qua fremitur.
Quam bonum est
res minimas sentire
quae plus thesauro valent
cum tantum adeoque bonae sint.
Cogitate ergo quanta felicitas nostra sit
intelligereque potestis cur illam amem.
Me inebriat, aliamque habere nolo
quia omnes mulieres simul est.
Atque A clamat,
atque O clamat.
Quam bonum est
invicem osculari posse
iterumque facere
quacumque opportunitate.
Quam bonum est
citharizare 1
per dorsum eius
dum saltamus.
Mirum est quanta habeat ad alliciendum,
praetermissis iis quae dicere non decet.
Quam bonum est
dum eam amplexor
cogitare haec omnia
mea re vera esse.
Quam bonum est,
atque cur nos invicem amemus
rationem nolite inquirere:
quia tam bonum sit est,
quia tam bonum sit est,
quia tam bonum sit est.
1. Gallice: "jouer du piano".
- Artist:Yves Montand
- Album:Le Paris de ... (1964)