Heu, voce flebili [50] lyrics

Songs   2024-11-29 17:58:12

Heu, voce flebili [50] lyrics

1188

1.

Heu, voce flebili cogor enarrare

facinus, quod accidit nuper ultra mare,

quando Saladino concessum est vastare

terram, quam dignatus est Christus sic amare.

2.

Exeunte Iunio anno post milleno

centum et octoginta iunctis cum septeno,

quo respexit Dominus mundum sorde pleno

erigens de pulvere, pauperem a ceno,

3.

Malus comes Tripolis, mentem ferens ream,

magna cum tyrannide tenens Tabariam,

Turcos suis fraudibus ducit in Iudeam

atque primum occupat totam Galileam.

4.

Saladinus convocat barbaros per gyrum,

habitantes Phrygiam, Pontum usque Tyrum,

Agarenos populos, Arabem et Syrum,

ab Egypti finibus usque in Epirum.

5.

Veniunt Hircomili, et Trogodite,

Mauri atque Getuli, Barbari et Scythe,

filii Moab, Amon et Ismahelite,

atque cum his omnibus sunt Amalechite.

6.

Turcos ac Massagetas precipit adesse,

Bactri atque Sarmates nolunt hinc abesse,

currunt Quadi, Vandili, Medi atque Perse,

undique conveniunt gentes sic diverse.

7.

Terram intrant inclitam, cuncta devastantes,

capiunt Christicolas, senes et infantes,

et ut fere pessime sanguinem amantes

iugulant puerulos, dividunt pregnantes.

8.

Saladino igitur terram sic ingresso

rex atque Templarii currunt ex adverso,

totis obstant nisibus barbaro perverso,

cupientes populo subvenire presso.

9.

Turchi pugnant acriter iacula mittentes,

Christianos vulnerant, cedunt resistentes,

et ut male bestie dentibus frementes

territant sonipedes tubis perstrepentes.

10.

Nostri se dum sentiunt ita pregravatos

et a malis gentibus undique vallatos,

stringunt suis manibus enses deauratos

atque truncant fortiter barbaros armatos.

11.

Plus quam decem milia erant Christiani,

sed pro uno quolibet ter centum pagani;

sic pugnando comminus Bactri et Hircani,

vix ex nostris aliqui evaserunt sani.

12.

Rex cum cruce capitur, alii truncantur,

Templarii ter centum capti decollantur,

quorum nulla corpora sepulture dantur,

sed a Christo anime celo coronantur.

13.

Nostre postquam acies ita sunt confracte,

currunt crudelissime gentes illa parte,

urbem Acrim capiunt absque ullo Marte

atque omnes alias manu, simul arte.

14.

Surim solam liberat nautica marinus,

marchio clarissimus, vere palatinus,

cuius vires approbat Grecus et Latinus,

timet quoque plurimum ferox Saladinus,

15.

Latro ille pessimus, terre devastator,

per quam suis pedibus transiit Salvator,

natus qui ex virgine omnium creator

in presepi ponitur celi fabricator.

16.

Inde siccis pedibus maria calcavit

et ex quinque panibus multos satiavit,

quem Iohannes predicans digito monstravit,

et Iordanus sentiens post retrogradavit.

17.

Cruci demum fixus est Deus homo natus,

aquam atque sanguinem sparsit eius latus,

quo ac tali pretio mundus est salvatus,

qui per primum hominem fuerat damnatus.

18.

Heu, terra inclita, terra vere bona,

sola digna perfrui florida corona,

terra, cui dederat Deus tanta dona,

heu, quantum impia te nunc cingit zona!

19.

Heu, heu, Domine, gloria iustorum,

angelorum bonitas, salus peccatorum:

ecce canes comedunt panes filiorum,

velut aqua funditur sanguis nunc sanctorum.

20.

Flete, omnes populi, flete, et non parum,

graves luctus facite planctum et amarum,

flumina effundite multa lacrimarum;

sic ruinam plangite urbium sanctarum!

21.

Flete amarissime, omnes auditores,

magni atque minimi, fratres et sorores!

mutate in melius vitam atque mores;

nam de celo prospicit Deus peccatores.

22.

Dat flagella impiis, punit delinquentes,

et per tempus corrigit stulta presumentes,

humiles glorificat, deicit potentes,

recipit ut filios digne penitentes.

23.

Sic iratus Dominus quondam Israheli,

iudicans ex nubibus et de alto celi,

archam testamenti accensus igne zeli

tradidisse legitur populo crudeli.

24.

Sed et quamvis viribus hec putabant acta,

sunt compulsi plangere statim sua facta,

coegerunt reddere minera cum arca

nam illorum viscera tabe putrefacta.

25.

Convertamur igitur et peniteamus,

mala, que commisimus, fletu deleamus

atque Deo munera digne offeramus,

ut placatus lacrimis donet, quod rogamus!

  • Artist:Carmina Burana
  • Album:Carmina moralia et satirica. De cruce signatis
Carmina Burana more
  • country:Germany
  • Languages:Latin, German (Middle High German), German
  • Genre:Folk
  • Official site:http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost13/CarminaBurana/bur_car0.html
  • Wiki:https://en.wikipedia.org/wiki/Carmina_Burana
Carmina Burana Lyrics more
Carmina Burana Featuring Lyrics more
Carmina Burana Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Artists
Songs