Mathias, sanctus per electionem [Italian translation]
Mathias, sanctus per electionem [Italian translation]
Mathias, sanctus per electionem,
vir preliator per victoriam,
ante sanguinem Agni electionem non habuit,
sed tardus in scientia fuit
quasi homo qui perfecte non vigilat.
Donum Dei illum excitavit,
unde ipse pre gaudio sicut gygas
in viribus suis surrexit,
quia Deus illum previdit
sicut hominem
quem de limo formavit
cum primus angelus cecidit,
qui Deum negavit.
Homo qui electionem vidit –
ve, ve, cecidit!
Boves et arietes habuit,
sed faciem suam ab eis
retrorsum duxit
et illos dimisit.
Unde foveam carbonum invasit,
et desideria sua osculatus
in studio suo,
illa sicut Olimpum erexit.
Tunc Mathias per electionem divinitatis
sicut gygas surrexit,
quia Deus illum posuit
in locum quem perditus homo noluit.
O mirabile miraculum
quod sic in illo resplenduit!
Deus enim ipsum previdit
in miraculis suis
cum nondum haberet meritum operationis,
sed misterium Dei
in illo gaudium habuit,
quod idem per institutionem suam
non habebat.
O gaudium gaudiorum
quod Deus sic operatur,
cum nescienti homini gratiam suam impendit,
ita quod parvulus nescit
ubi magnus volat,
cuius alas Deus parvulo tribuit.
Deus enim gustum in illo habet
qui seipsum nescit,
quia vox eius
ad Deum clamat
sicut Mathias fecit,
qui dixit:
O Deus, Deus meus,
qui me creasti,
omnia opera mea tua sunt.
Nunc ergo gaudeat omnis ecclesia
in Mathia,
quem Deus in foramine columbe
sic elegit.
Amen.
- Artist:Hildegard von Bingen
- Album:The Complete Hildegard von Bingen, Vol. 3