Meum est propositum lyrics

Songs   2024-09-28 17:54:23

Meum est propositum lyrics

Meum est propositum in taberna mori

ubi vina proxima morientis ori.

Tunc cantabunt laetius angelorum chori:

Deus sit propitius isti potatori, isti potatori.

Poculis accenditur animi lucerna,

cor inbutum nectare volat ad superna.

Mihi sapit dulcius vinum de taberna,

quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.

Jejunant et abstinent poetarum chori,

vitant rixas publicas et tumultus fori,

et, ut opus faciant, quod non possit mori,

moriuntur studio subditi labori.

Unicuique proprium dat natura donum,

ego versus faciens bibo vinum bonum

et quod habent purius dolia cauponum;

tale vinum generat copiam sermonum.

Mihi nunquam spiritus poetriae datur,

nisi prius fuerit venter bene satur.

Cum in arce cerebri Bacchus dominatur,

in me Phoebus irruit et miranda fatur.

Tales versus facio, quale vinum bibo,

nihil possum facere, nisi sumpto cibo.

Nihil valent penitus, quae jejunus scribo,

Nasonem post calicem carmine praeibo.

Carmina Burana more
  • country:Germany
  • Languages:Latin, German (Middle High German), German
  • Genre:Folk
  • Official site:http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost13/CarminaBurana/bur_car0.html
  • Wiki:https://en.wikipedia.org/wiki/Carmina_Burana
Carmina Burana Lyrics more
Carmina Burana Featuring Lyrics more
Carmina Burana Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Artists
Songs