Mon village englouti [Latin translation]

Songs   2025-12-14 14:22:28

Mon village englouti [Latin translation]

Vicus meus undis submersus

horarum tam propinquarum meminit,

dum per diem novum volabat

campanarum laetus sonus.

Pagus meus undis submersus

incudum soni meminit,

quem repercussum adhuc audio

sub spumae tegmine vibrantem;

populorumque vocem

nunquam, nunquam oblivisci potui.

Tot submersae memoriae

hic, sub desolata unda, dormiunt,

ab eo quod exsecranda moles

vallem viridem meam inundavit.

Vicus meus undis submersus

bellarum rerum meminit,

amoris cuiusdam qui tam pulcher fuit,

solque fuit totius vitae meae...

Nunc vero postquam funebris tintinnus sonuit

mortuus est amor -- mobilisne fuit?

Cor vero meum triste lassumque satis est.

Cor meum, huius vici simile,

huius vici undis submersi

cuius solus suspiria singultusque audio.

Charles Trenet more
  • country:France
  • Languages:French
  • Genre:Poetry, Singer-songwriter
  • Official site:http://www.charles-trenet.net/
  • Wiki:https://fr.wikipedia.org/wiki/Charles_Trenet
Charles Trenet Lyrics more
Charles Trenet Featuring Lyrics more
Charles Trenet Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Artists
Songs