Nomen a solemnibus [52] lyrics
Nomen a solemnibus [52] lyrics
ca. 1130
1.
Nomen a solemnibus trahit Solemniacum;
solemnizent igitur omnes preter monachum,
qui sibi virilia resecavit, Serracum;
illum hinc excipimus quasi demoniacum;
ipse solus lugeat reus apud Eacum!
2.
Exultemus et cantemus canticum victorie,
et clamemus quas debemus laudes regi glorie,
qui salvavit urbem David a paganis hodie!
Refl.
Festum agitur,
dies recolitur,
in qua Dagon frangitur,
et Amalec vincitur,
natus Agar pellitur,
Ierusalem eripitur
et Christianis redditur;
diem colamus igitur!
3.
Hec urbs nobilissima prima regem habuit,
in hac urbe maxima Domino complacuit,
in hac propter hominem crucifigi voluit,
hic super apostolos Spiritus intonuit.
4.
Urbs insignis, ad quam ignis venit annis singulis,
quo monstratur, quod amatur omnibus in seculis,
honoranda, frequentanda regibus et populis!
Refl.
Festum agitur,
dies recolitur,
in qua Dagon frangitur,
et Amalec vincitur,
natus Agar pellitur,
Ierusalem eripitur
et Christianis redditur;
diem colamus igitur!
5.
Urbs sacrata celitus, adamata superis,
legis tabernaculum, templum arche federis,
hospitale pauperum et asylum miseris!
non timebis aliquod, dum in ea manseris.
6.
Tanta lucis claritate superatur sol et luna,
tanta vicit sanctitate omnes urbes hec urbs una;
non elegit frustra locum Gebuseus Areuna.
Refl.
Festum agitur,
dies recolitur,
in qua Dagon frangitur,
et Amalec vincitur,
natus Agar pellitur,
Ierusalem eripitur
et Christianis redditur;
diem colamus igitur!
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina moralia et satirica. De cruce signatis