O Ecclesia [French translation]
O Ecclesia [French translation]
O Ecclesia,
oculi tui similes saphiro sunt,
et aures tue monti Bethel,
et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris,
et os tuum quasi sonus
aquarum multarum.
In visione vere fidei
Ursula Filium Dei amavit
et Virum cum hoc seculo reliquit
et in solem aspexit
atque pulcherrimum iuvenem vocavit, dicens:
In multo desiderio
desideravi ad te venire
et in celestibus nuptiis tecum sedere,
per alienam viam ad te currens
velut nubes que in purissimo aere
currit similis saphiro.
Et postquam Ursula sic dixerat,
rumor iste per omnes populos exiit.
Et dixerunt:
"Innocentia puellaris ignorantie
nescit quid dicit."
Et ceperunt ludere cum illa
in magna symphonia,
usque cum ignea sarcina super eam cecidit.
Unde omnes cognoscebant
quia contemptus mundi
est sicut mons Bethel.
Et cognoverunt etiam
suavissimum odorem mirre et thuris,
quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.
Tunc diabolus
membra sua invasit,
que nobilissimos mores
in corporibus istis
occiderunt.
Et hoc in alto voce omnia elementa audierunt
et ante thronum Dei dixerunt::
"Wach! rubicundus sanguis innocentis agni
in desponsatione sua effusus est."
Hoc audiant omnes celi
et in summa symphonia
laudent Agnum Dei,
quia guttur serpentis antique
in istis margaritis
materie Verbi Dei
suffocatum est.
- Artist:Hildegard von Bingen