O Jerusalem [Neapolitan translation]
O Jerusalem [Neapolitan translation]
O Ierusalem, aurea civitas,
ornata regis purpura,
o edificatio summe bonitatis,
que es lux numquam obscurata,
tu enim es ornata
in aurora et in calore solis.
O beata puericia,
que rutilas in aurora,
et o laudabilis adolescentia,
que ardes in sole.
Nam tu, o nobilis Ruperte,
in his sicut gemma fulsisti,
unde non potes abscondi
stultis hominibus,
sicut nec mons valli celatur.
Fenestre tue, Ierusalem,
cum topazio et saphiro
specialiter sunt decorate.
In quibus dum fulges, o Ruperte,
non potes abscondi
tepidis moribus,
sicut nec mons valli,
coronatus rosis, liliis et purpura,
in vera ostensione.
O tener flos campi
et o dulcis viriditas pomi,
et o sarcina sine medulla
que non flectit pectora in crimina.
O vas nobile
quod non est pollutum
nec devoratum
in saltatione antique spelunce,
et quod non est maceratum
in vulneribus antiqui perditoris –
in te symphonizat Spiritus Sanctus,
quia angelicis choris associaris,
et quoniam in filio Dei ornaris,
cum nullam maculam habes.
Quod vas decorum tu es,
o Ruperte,
qui in puericia
et in adolescentia tua
ad Deum anhelasti in timore Dei,
et in amplexione caritatis,
et in suavissimo odore bonorum operum
O Ierusalem,
fundamentum tuum positum est
cum torrentibus lapidibus,
quod est cum publicanis et peccatoribus,
qui perdite oves erant,
sed per Filium Dei invente
ad te cucurrerunt
et in te positi sunt.
Deinde muri tui fulminant vivis lapidibus,
qui per summum studium bone voluntatis
quasi nubes in celo volaverunt.
Et ita turres tui, o Ierusalem,
rutilant et candent per ruborem
et per candorem sanctorum,
et per omnia ornamenta Dei,
que tibi non desunt, o Ierusalem.
Unde vos, o ornati
et o coronati,
qui habitatis in Ierusalem,
et o tu, Ruperte,
qui es socius eorum in hac habitatione,
succurrite nobis famulantibus
et in exilio laborantibus.
- Artist:Hildegard von Bingen
- Album:O Jerusalem