Oooaiae! [82] lyrics
Oooaiae! [82] lyrics
1.
Frigus hinc est horridum,
tempus adest floridum.
veris ab instantia
tellus iam fit gravida;
in partum inde solvitur,
dum florere cernitur.
Refl.
O o o a i a e !
amor † insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!
2.
Sol tellurem recreat,
ne fetus eius pereat;
ab aeris temperantia
rerum fit materia,
unde muitiplicia
generantur semina.
Refl.
O o o a i a e !
amor † insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!
3.
Mons vestitur floribus
et sonat a volucribus;
in silvis aves concinunt
dulciterque garriunt;
nec philomena desinit,
iacturam suam meminit.
Refl.
O o o a i a e !
amor † insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!
4.
Ridet terre facies
colores per multiplices.
nunc audite, virgines:
non amant recte milites!
miles caret viribus
nature et virtutibus!
Refl.
O o o a i a e !
amor † insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!
5.
Thymus et lapathium
inierunt hoc consilium:
«propter formam milites
nobis sunt amabiles.»
«de quibus stulta ratio,
suspensa est solutio.»
Refl.
O o o a i a e !
amor † insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!
6.
«Sed in curtibus milites
depingunt nostras facies,
cum serico in palliis,
colore et in clipeis.»
«quid prosunt nobis talia,
cum forma perit propria?
Refl.
O o o a i a e !
amor † insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!
7.
Clerici in frigore
observant nos in semine,
pannorum in velamine,
deinde et in pyxide.»
mox de omni clerico
Amoris fit conclusio.
Refl.
O o o a i a e !
amor † insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria