Quia felix pueritia [Italian translation]
Quia felix pueritia [Italian translation]
Quia felix puericia
in laudabili Ruperto
ad Deum anhelavit
et mundum reliquit,
ideo ipse in celesti armonia fulget,
et ideo etiam angelica turba
Filium Dei laudando concinit.
[Magnificat]
Magnificat anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus: in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem
ancille sue:
ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est:
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius, a progenie in progenies:
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede:
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum:
recordatus misericordie sue.
Sicut locutus est ad patres nostros
Abraham, et semini eius in secula
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio
et nunc et semper
et in secula seculorum. Amen.
Quia felix puericia …
- Artist:Hildegard von Bingen
- Album:O Jerusalem